{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.44","citation":"Augustine, Epistulae 185.44","ref":"185.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":192,"text":"Si ergo, inquiunt, oportet, ut nos extra ecclesiam et aduersus ecclesiam fuisse paeniteat, ut salui esse possimus, quo modo post istam paenitentiam apud uos clerici uel etiam episcopi permanemus? hoc non fieret, quoniam re uera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanaretur. sed sibi hoc dicant et multo maxime humiliter doleant. qui in tanta morte praecisionis iacent, ut isto quodam uulnere matris catholicae reuiuiscant. cum enim praecisus ramus inseritur, fit aliud uulnus in arbore, quo possit recipi, ut uiuat, qui sine uita radicis peribat; sed cum receptus recipienti coaluerit, et uigor consequetur et fructus, si autem non coaluerit, ille quidem arescit, sed uita arboris permanebit. est enim et tale inserendi genus, ut nullo praeciso ramo, qui intus est. ille. qui foris est, inseratur non tamen nullo sed uel leuissimo arboris uulnere. ita ergo et isti cum ad radicem catholicam ueniunt nec eis quamuis post erroris sui paenitentiam honor clericatus aut episcopatus aufertur, fit quidem aliquid tam quam in cortice arboris matris contra integritatem seueritatis. uerum tamen, quia neque, qui plantat, est aliquid neque, qui rigat, ad dei misericordiam precibus fusis coalescente insitorum pace ramorum caritas cooperit multitudinem peccatorum.","prev":{"citation":"Epistulae 185.43","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.43"},"next":{"citation":"Epistulae 185.45","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.45"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}