{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.49","citation":"Augustine, Epistulae 185.49","ref":"185.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":251,"text":"Inteliegant ergo non omne sed aliquod significatum esse peccatum in spiritum sanctum, quod omnino non remittetur. sicut enim, cum dixisset: Si non uenirem, peccatum non haberent, utique non omne peccatum intellegi uoluit, quando quidem pleni erant magnis multisque peccatis, sed aliquod proprium peccatum, quod si non haberent, possent illis omnia dimitti, quae habebant, id est quod in eum uenientem non crediderunt - hoc enim peccatum non haberent. si non ueniret ―. sic etiam, cum dixit: Qui peccauerit in spiritum sanctum uel qui uerbum dixerit aduersus spiritum sanctum. non utique omne, quod in spiritum sanctum peccatur facto siue dicto sed aliquod certum et proprium intellegi uoluit. hoc est autem duritia cordis usque ad finem huius uitae. qua homo recusat in unitate corporis Christi, quod uiuificat spiritus sanctus, remissionem accipere peccatorum. cum enim dixisset discipulis: Accipite spiritum sanctum, continuo subiecit: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. huic ergo dono gratiae dei quicumque restiterit et repugnauerit uel quoquo modo ab eo fuerit alienus usque in finem huius temporalis uitae, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro, hoc scilicet tam grande peccatum, ut eo teneantur cuncta peccata, quod non probatur ab aliquo esse commissum, nisi cum de corpore exierit. quam diu uero hic uiuit, eum, sicut dicit apostolus, patientia dei ad paenitentiam adducit; sed si ipse perseuerantissima iniquitate, sicut consequenter adiungit apostolus, secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, non ei remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro.","prev":{"citation":"Epistulae 185.48","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.48"},"next":{"citation":"Epistulae 185.50","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.50"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}