{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.8","citation":"Augustine, Epistulae 185.8","ref":"185.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":262,"text":"Sicut ergo apostolus dicit, infatigabiles, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. qui possunt catholicorum praedicatorum sermonibus, qui possunt catholicorum principum legibus partim per eos, qui diuinis admonitionibus, partim per eos, qui iussis imperialibus parent, omnes ad salutem uocentur, omnes a pernicie reuocentur, quia et imperatores quando pro falsitate contra ueritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur perseuerantes. quando autem pro ueritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saeuientes et corriguntur intellegentes. quicumque ergo legibus imperatorum, quae contra dei ueritatem feruntur, obtemperare non uult, adquirit grande praemium: quicumque autem legibus imperatorum, quae pro dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, adquirit grande supplicium. nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui in populo dei non prohibuerunt nec euerterunt, quae contra dei praeceptum fuerant instituta, culpantur et, qui prohibuerunt et euerterunt. super aliorum merita laudantur. et rex Nabuchodonosor cum seruus esset idolorum, constituit sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed eius impiae constitutioni qui oboedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt. idem tamen rex diuino correctus miraculo piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut, quicumque diceret blasphemiam in deum uerum Sidrac, Misac et Abdenago, cum domo sua penitus interiret. hanc legem si qui contempserunt et id, quod fuerat constitutum. merito perpessi sunt, debuerunt dicere, quod isti dicunt. se iustos esse, quia ex lege regis persecutionem patiebantur. quod utique dicerent, si ita insanirent, sicut isti insaniunt. qui diuidunt membra Christi et exsufflant sacramenta Christi et de persecutione gloriantur, quia prohibentur ista facere legibus imperatorum, quas constituerunt pro unitate Christi. et iactant fallaciter innocentiam suam et, quam non possunt a domino accipere, ab hominibus quaerunt martyrum gloriam.","prev":{"citation":"Epistulae 185.7","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.7"},"next":{"citation":"Epistulae 185.9","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}