{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.24","citation":"Augustine, Epistulae 186.24","ref":"186.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"Atque at iam dicamus, quod sequitur: Si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam pertulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, ecce etiam ratio reddita est homini, quanta debuit homini — si tamen uel istam capit, qui pro sui arbitrii libertate in tantae infirmitatis seruitute contendit —, ecce dictae sunt causae. tu ergo quis es, qui respondeas deo, si uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, quod et malis bene uti optimus possit, malis dum taxat non condicione diuina sed uitiata uoluntatis iniquitate natura, quae a deo conditore condita est bona, pertulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, non quod illi essent necessaria siue angelica siue humana peccata, cui nec iustitia creaturae cuiusquam est necessaria, sed ut notas faceret diuitias gloriae suae inuasa misericordiae, ae se ia bonis operibus tamquam de propriis extollerent uiribus m, sed humiliter intellegerent, nisi illis dei gratia non debita sed gratuita subueniret, id fuisse reddendum meritis suis, quod aliis in eadem massa redditum cernerent?","prev":{"citation":"Epistulae 186.23","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.23"},"next":{"citation":"Epistulae 186.25","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.25"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}