{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.3","citation":"Augustine, Epistulae 186.3","ref":"186.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":137,"text":"5 Quae omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te uel nulla uel non cuncta peruenerant. ubi uidebis semata erga homines moderatione, quae debuit, ne damnarentur. si praua damnarent, ipsum tamen nouellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auctoritate compressum, ut multum miremur esse adhuc quosdam, qui per quemlibet errorem gratiae dei conentur obsistere — si tamen haec gesta esse didicerunt —, quae gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, quod fides uera et catholica tenet semper ecclesia, pusillos cum magnis a morte primi hominis ad uitam secundi hominis transfert non solum peccata delendo uerum etiam ad non peccandum recteque uiuendum eos, qui iam uti possunt uoluntatis arbitrio, sic adiuuando, ut, nisi adiuuet, nihil pietatis atque iustitiae siue in opere siue etiam in ipsa uoluntate habere possimus: deus quippe operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate.","prev":{"citation":"Epistulae 186.2","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.2"},"next":{"citation":"Epistulae 186.4","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}