{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.36","citation":"Augustine, Epistulae 186.36","ref":"186.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":232,"text":"Ubi est ergo: Quid est homo, nisi quod memor es eius? ubi postremo illa testimonia. quae Hierosolymitanae antistes ecclesiae, sicut in eisdem gestis legitur. ipsi Pelagio se dixisse commemorat. cum ad eum perlatum esset. quod sine gratia dei diceret absque peccato esse hominem posse? haec sunt enim ab illo dicta tria testimonia ualde magna contra huius modi impiam praesumptionem, quod apostolus ait: Plus omnibus illis laboraui. non ego autem sed gratia dei mecum, et: Non uolentis neque currentis sed miserentis est dei, et: Nisi dominus aedificauerit domum in uanum laborauerunt aedificantes eam. quo modo ergo, quod deus iubet, sine diuinitus ipsius uel difficile impletur, cum. si dominus non aedificet, in uanum aedificans laborasse dicatur neque scriptum sit ceat quidem uolentis atque currentis, facilius autem miserentis est dei, sed scriptum sit: Non uolentis neque currentis sed miserentis est dei, non quia nulla est hominis uoluntas atque cursus, sed quia nihil potest, nisi misereatur deus, nec apostolus dixerit 'et ego', sed dixerit: Non ego antem sed gratia dei mecum, non quia ipse nihil boni agebat, sed quia nihil ageret, si illa non adiuuaret? quamquam illa possibilitatis liberi arbitrii tam in bonum quam in malum ei aequa lance perpensio nec huic facilitati locum relinquit, quam saltem uidetur esse confessus dicendo: 'Facilius possint implere per gratiam; si enim bonum per gratiam facilius impletur, facillime autem sine gratia fit malum. profecto ista possibilitas non aequa lance perpenditur.","prev":{"citation":"Epistulae 186.35","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.35"},"next":{"citation":"Epistulae 186.37","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.37"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}