{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.37","citation":"Augustine, Epistulae 186.37","ref":"186.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"Sed quid plura? non solum ad istos uitandos cauti esse debemus. uerum etiam ad docendos uel monendos, si patiantur, pigrescere non debemus. plus eis tamen sine dubitatione praestamus, si, ut corrigantur, oremus, ne cum tantis ingeniis uel pereant uel alios perdant praesumptione damnabili, quia zelum dei habent sed non secundum scientiam: ignorantes autem dei iustitiam, id est iustitiam, quae ex deo est, et suam uolentes constituere. iustitiae dei non sunt subiecti. quibus utique. quoniam Christiani appellantur, magis obseruandum est quam Iudaeis. de quibus hoc dixit apostolus, ne offendant in lapidem offensionis uelut argute defendendo naturam et liberum arbitrium quem ad modum philosophi huius mundi, qui uehementer egerunt, ut putarentur uel putarent sibi beatam uitam uirtute propriae uoluntatis efficere. caueant ergo isti, ne per sapientiam uerbi euacuent crucem Christi et hoc sit eis offendere in lapidem offensionis. natura enim humana etiam si in illa integritate, in qua condita est. permaneret, nullo modo se ipsa creatore suo non adiuuante seruaret. cum igitur sine dei gratia salutem non posset custodire, quam accepit, quo modo sine dei gratia potest reparare, quam perdidit?","prev":{"citation":"Epistulae 186.36","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.36"},"next":{"citation":"Epistulae 186.38","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.38"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}