{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.4","citation":"Augustine, Epistulae 186.4","ref":"186.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"Nam quis nos, nisi qui uenit quaerere et saluare, quod perierat, ab illa perditionis massa et concretione discernit? unde apostolus interrogat dicens: Quis enim t e discernit? ubi si dixerit homo: 'Fides mea, bona uoluntas mea, bonum opus meum\\\\ respondetur ei: Quid enim habes. quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? hoc utique totum ideo, non ut homo non glorietur, sed ut, qui gloriatur, in domino glorietur, non ex operibus, ne forte quis extollatur; non quia bona opera ista pia cogitatione frustrantur, cum deus reddat unicuique secundum opera eius sitque gloria et honor et pax omni operanti bonum. sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia, quoniam fides, quae per dilectionem operatur, nihil operaretur, nisi ipsa dilectio dei diffunderetur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. sec ipsa fides esset in nobis, nisi unicuique deus partiretur mensuram fidei.","prev":{"citation":"Epistulae 186.3","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.3"},"next":{"citation":"Epistulae 186.5","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}