{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.5","citation":"Augustine, Epistulae 186.5","ref":"186.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":150,"text":"Bonum est igitur homini, ut cum totis uiribus liberi arbitrii sui ueraciter dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia ille, qui putauit sine ipsius adiutorio se posse custodire, quod dedit, profectus in longinqua et uiuens prodige cuncta consumpsit et miseria durae seruitutis adtritus reuersusque in semet ipsum dixit: Surgam et ibo ad patrem meum: quam cogitationem bonam quando haberet, nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset? quod intellegens minister ille noui testamenti: Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. unde et ille cum dixisset: Fortitudinem meam ad te custodiam, ne uel hoc ipsum, quia custodit, suis uiribus adrogaret, tamquam ei uenisset in mentem, quia, nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilant, qui custodiunt, et non dormit neque dormitat, qui qui custodit, adiunxit causam, unde fiat idoneus custodire uel quo potius custode seruetur: Quoniam, deus, inquit, susceptor meus es.","prev":{"citation":"Epistulae 186.4","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.4"},"next":{"citation":"Epistulae 186.6","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}