{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.7","citation":"Augustine, Epistulae 186.7","ref":"186.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":134,"text":"Si quis autem dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, immo uero gratissime confitemur. hanc enim fidem nolumus habeant, qua impetrent caritatem, quae sola uere bene operatur, isti fratres nostri. qui multum de suis operibus gloriantur; caritas autem usque adeo donum dei est, ut deus dicatur. qui ergo habent fidem, qua impetrent iustificationem, per dei gratiam peruenerunt ad legem iustitiae, unde dicitur: Tempore acceptabili exaudiui te et in die salutis adiuui te. proinde in his, qui per electionem gratiae salui fiunt, adiutor deus operatur et uelle et operari pro bona uoluntate, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum; si omnia, utique et ipsam dilectionem, quam fide impetramus, ut eum, qui nos prior dilexit, ut in illum crederemus, per eius gratiam diligamus et diligendo bene operemur, quod operati non sumus, ut diligeremur.","prev":{"citation":"Epistulae 186.6","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.6"},"next":{"citation":"Epistulae 186.8","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}