{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 186.8","citation":"Augustine, Epistulae 186.8","ref":"186.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":175,"text":"2 Hi uero, qui suis meritis praemia tamquam debita expectant nec ipsa merita dei gratiae tribuunt sed uiribus propriae uoluntatis, sicut dictum est de carnali Israhel, persequentes legem iustitiae in legem non perueniunt. quare? quia non ex fide sed tamquam ex operibus. ipsa est enim iustitia ex fide, quam gentes adprehenderunt, de quibus dictum est: Quid ergo dicemus? quia gentes, quae non cognouerunt iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est. Israhel autem persequens legem iustitiae in legem non peruenit. quare ? quia non ex fide sed tamquam ex operibus. offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et, qui crediderit in eum, non confundetur'. ipsa est iustitia ex fide, qua credimus nos iustificari, hoc est iustos fieri gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, ut inueniamur in illo non habentes nostram iustitiam. quae ex lege est, sed eam, quae est per fidem Christi, quae ex deo iustitia in fide, utique in fide. qua credimus nobis iustitiam diuinitus dari, non a nobis in nobis nostris uiribus fieri.","prev":{"citation":"Epistulae 186.7","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.7"},"next":{"citation":"Epistulae 186.9","label":"Letter 186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}