{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.12","citation":"Augustine, Epistulae 187.12","ref":"187.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":159,"text":"Ipsa denique inmortalitas corporis, quae in Christi carne praecessit nobisque in fine futura promittitur, cum magna sit res, non est profecto mole magna sed, licet corporaliter habeatur. incorporea quadam excellentia. nam cum ipsum inmortale corpus minus sit in parte quam in toto, inmortalitas eius tam plena est in parte quam in toto et, cum sint aliis alia maiora, non tamen aliis alia inmortaliora sunt membra, sicuti nunc, quando omni ex parte sani sumus secundum modum praesentis in corpore sanitatis. non, quia maior est manus tota quam digitus. ideo manus totius sanitatem maiorem dicimus esse quam digiti. sed in illis inaequalibus aequalis est ipsa, quando ita breuiora grandioribus comparantur, ut. quod tam magnum esse non potest quam est aliud, possit tamen esse tam sanum. esset autem maior sanitas in maioribus membris, si essent maiora saniora: cum uero non ita est. sed maiora atque minora tam sana sunt, dispar est profecto in membrorum molibus quantitas. sed par est in disparibus sanitas.","prev":{"citation":"Epistulae 187.11","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.11"},"next":{"citation":"Epistulae 187.13","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}