{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.13","citation":"Augustine, Epistulae 187.13","ref":"187.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":131,"text":"! Com ergo sit corpus aliqua substantia, quantitas eius est in magnitudine molis eius. sanitas uero eius non quantitas sed qualitas eius est. non ergo potuit obtinere quantitas corporis, quod potuit qualitas. nam ista distantibus partibus. quae simul esse non possunt, quoniam sua quaeque spatia locorum tenent minores minora et maiores maiora, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota uel tanta, sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, breuior in breuioribus et in nulla parte tanta quanta per totum; qualitas uero cor- Pons, quae sanitas dicitur, cum sanum corpus est totum, tanta est in maioribus quanta in minoribus partibus: non enim quae minus magnae sunt, ideo minus sanae sunt aut quae ampliores ideo saniores. absit ergo, ut, quod potest in corpore qualitas creati corporis, non possit in se ipsa substantia creatoris.","prev":{"citation":"Epistulae 187.12","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.12"},"next":{"citation":"Epistulae 187.14","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}