{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.17","citation":"Augustine, Epistulae 187.17","ref":"187.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":200,"text":"Cam igitur. qui ubique est, non in omnibus habitet, etiam ia quibus habitat, non aequaliter habitat. nam unde est illud, quod Helisaeus poposcit, ut dupliciter in eo fieret spiritus dei. qui erat in Helia? et unde in omnibus sanctis sunt aliis alii sanctiores, nisi abundantius habendo habitatorem deum? quo modo ergo uerum supra diximus, quod deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius in aliis minus? sed non est neglegenter intuendum, quod diximus in se ipso esse ubique totum, non ergo in eis, quae alia plus eum capiunt alia minus. ideo enim ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est, ideo totus, quia non parti rerum partem suam praesentem praebet et alteri parti alteram partem, aequales aequalibus, minori uero minorem maiorique maiorem, sed non solum uniuersitati creaturae uerum etiam cuilibet parti eius totus pariter adest. hique ab eo longe esse dicuntur, qui peccando dissimillimi facti sunt, et hi ei propinquare, qui eius similitudinem pie uiuendo recipiunt, sicut recte dicuntur oculi tanto esse ab hac luce longius, quanto fuerint caeciores; quid enim tam longe est a luce quam caecitas, etiamsi lux praesto sit atque oculos perfundat extinctos? propinquare autem luci merito perhibentur oculi, qui sanitatis accessu aciem recipiendo proficiunt.","prev":{"citation":"Epistulae 187.16","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.16"},"next":{"citation":"Epistulae 187.18","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}