{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.25","citation":"Augustine, Epistulae 187.25","ref":"187.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"i Nescire autem diuina paruulos, qui nec humana adhuc nouerint, si uerbis uelimus ostendere, uereor. ne ipsis sensibus nostris facere uideamur iniuriam. quando id loquendo suademus, ubi omnes uires officiumque sermonis facillime superat euidentia ueritatis. annon uidemus, etiam cum articulatae uocis qualiacumque signa edere coeperint atque ad initium fandi transire ab infantia, adhuc eos talia sentire ac dicere, in quibus si remansissent annisque accedentibus tales esse persisterent, nullus eos uel fatuus nimium fatuos esse dubitaret? nisi forte id restat, ut in uagitu infantiae uel in ipso adhuc uteri silentio credamus paruulos fuisse sapientes, postea uero. quam nobiscum coeperunt loqui, ad hanc ignorantiam, quam ridemus, crescendo uenisse. quod opinari uides quam sit absurdum. cum puerorum sensus in qualiacumque uerba prorumpens, qui certe ad ea, quae maiores sapiunt. paene nullus est, tamen comparatus illi, in quo nascuntur, intellegentia dici potest. unde autem in ipso tantae salutis praesidio, quando eis Christiana gratia subuenitur, quod uocibus, quibus possunt, et motibus reluctantur, non eis inputatur atque omnis renisus ipsorum nihili penditur, donec in eis sacramenta peragantur, quibus id, quod de originali damnatione tractum est, expietur, nisi quia in tantum nesciunt, quod faciunt, ut nec facere iudicentur? porro si iam uterentur rationis et uoluntatis arbitrio, quo illi sanctificationi adhiberi deberet adsensus, quantum mali esset resistere tantae gratiae quamque non solum nihil prodesset, quod fieret, uerum etiam inde reatus adcresceret, quis Christianus ignoret?.","prev":{"citation":"Epistulae 187.24","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.24"},"next":{"citation":"Epistulae 187.26","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.26"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}