{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.28","citation":"Augustine, Epistulae 187.28","ref":"187.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":140,"text":"Propter quod nunc etiam renati ex aqua et spiritu omnibusque peccatis siue originis ex Adam, in quo omnes peccauerunt, siue factorum, dictorum cogitationumque nostra. rum in illius lauacri mundatione deletis tamen, quia mansimus in hac uita humana, quae temptatio est super terram, merito dicimus: Dimitte nobis debita nostra. et hanc orationem uniuersa dicit ecclesia. quam mundat saluator lauacro aquae in uerbo, ut eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi tunc utique, cum perficietur in re, ubi nunc proficiendo ambulatur in spe. nam quo modo est nunc non habens maculam aut rugam aut aliquid eius modi, quae uel in omnibus ad eam pertinentibus hominibus, qui iam ratione mentis utuntur et uoluntatis arbitrio mortalisque carnis sarcinam portant, uel certe, quod etiam ipsos contentiosos necesse est fateri, in multis suis membris ueraciter dicit: Dimitte nobis debita nostra?","prev":{"citation":"Epistulae 187.27","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.27"},"next":{"citation":"Epistulae 187.29","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}