{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.31","citation":"Augustine, Epistulae 187.31","ref":"187.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":269,"text":"Inoboedientia namque concupiscentiae, quae habitat in carne mortali, qua fit, ut eadem membra etiam praeter uoluntatis moueantur arbitrium, ad eum modum redigitur iustitia coniugali, ut licite copulatis parentibus generentur, quibus sit necessarium regenerari. non tamen per huius modi conuenientiam maris et feminae uenire uoluit carnem suam Christus, sed de uirgine nihil tale in eius conceptu concupiscente similitudinem carnis peccati sumpsit ille pro nobis, qua caro peccati mundaretur in nobis. sicut enim per unius delictum. ait apostolus, in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem uitae. nemo enim nascitur nisi operante concupiscentia carnali, quae tracta est ex primo homine, qui est Adam, et nemo renascitur nisi operante gratia spiritali, quae data est per secundum hominem, qui est Christus. quapropter si ad illum nascendo pertinemus, ad hunc renascendo nec renasci quisquam potest, antequam natus sit profecto ille singulariter natus est, cui renasci non opus fuit, quia non ex peccato, in quo numquam fuit, transitum fecit neque in iniquitate conceptus est aut eum in delictis mater eius in utero aluit, quia spiritus sanctus superuenit in eam et uirtus altissimi obumbrauit eam; unde, quod natum est ex ea sanctum, uocatur filius dei. nuptiarum enim bonum non extinguit, sed modificat inoboedientium membrorum malum, ut limitata quodam modo concupiscentia carnalis fiat saltem pudicitia coniugalis?. uirgo autem Maria, cui dictum est: Et uirtus altissimi obumbrabit tibi, in concipienda prole sancta sub tali umbraculo nullo ardore concupiscentiae huius aestuauit. hoc ergo excepto lapide angulari non uideo quo modo aedificentur homines in domum dei ad habendum in se habitatorem deum, nisi cum fuerint renati, quod non possunt esse ante quam nati.","prev":{"citation":"Epistulae 187.30","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.30"},"next":{"citation":"Epistulae 187.32","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.32"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}