{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.33","citation":"Augustine, Epistulae 187.33","ref":"187.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":246,"text":"Quod si quisquam dicit iam esse natum hominem, etiam cum adhuc est in utero matris, testimoniumque adhibet ex euangelio, quia dictum est ad Ioseph de praegnante uirgine domini matre; Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est, numquidnam huic natiuitati accedit secunda natiuitas? alioquin non erit iam secunda sed tertia. dominus autem cum hinc loqueretur, nisi quis, inquit, natus fuerit denuo. eam scilicet computans primam natiuitatem, quae fit matre pariente, non concipiente atque praegnante, quae fit ex ea, non quae fit in ea. neque enim renatum dicimus hominem, quem mater peperit, tamquam iterum natus sit, qui iam semel fuerat natus in utero, sed illa natiuitate non computata, quae grauidam facit, natus dicitur homo partu, ut possit renasci ex aqua et spiritu. secundum quam ex matre natiuitatem etiam ipse dominus in Bethleem Iudaeae dicitur natus. si igitur homo regenerari per gratiam spiritus in utero potest, quoniam restat illi adhuc nasci, renascitur ergo, antequam nascitur. quod fieri nullo modo potest. proinde in compagem corporis Christi tamquam in uiuam structuram templi dei, quae est eius ecclesia, nati homines non ex operibus iustitiae, quae facturi sunt, sed renascendo per gratiam transferuntur tamquam de massa ruinae ad aedificii firmamentum. praeter hoc enim aedificium, quod beatificandum construitur ad aeternam habitationem dei, uita hominis omnis infelix et mors est potius appellanda quam uita. quisquis ergo habitabitur deo, ne ira dei maneat super eum, ab hoc corpore, ab hoc templo, ab hac natiuitate non erit alienus. omnis autem non renatus alienus est.","prev":{"citation":"Epistulae 187.32","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.32"},"next":{"citation":"Epistulae 187.34","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.34"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}