{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.36","citation":"Augustine, Epistulae 187.36","ref":"187.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":114,"text":"Nec monere nos debet. quod per quosdam ad hoc templum non pertinentes uel nondum pertinentes. id est in quibus non habitat uel nondum habitat deus, aliquid uirtutis operatur sicut per illum, qui in nomine Christi expellebat daemonia. cum Christum non sequeretur, quem permitti iussit propter multis utilem commendationem nominis sui. multos quoque ait sibi in nouissima die dicturos: In nomine tuo uirtutes multas fecimus, quibus utique non responderet: Non uos noui, si ad templum dei, quod inhabitando beatificat. pertinerent. Cornelius etiam centurio antequam regeneratione incorporaretur huic templo, missum ad se angelum uidit auditque dicentem, quod exauditae sint orationes eius et elemosynae acceptae. agit enim haec deus tamquam ubique praesens uel per sanctos angelos suos.","prev":{"citation":"Epistulae 187.35","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.35"},"next":{"citation":"Epistulae 187.37","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.37"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}