{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.38","citation":"Augustine, Epistulae 187.38","ref":"187.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":114,"text":"Habitat itaque in singulis deus tamquam in templis suis et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo. quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit, quod in psalmo scriptum est: Dominus diluuium inhabitat, quamuis et propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine Apocalypsis significat, possit congruenter intellegi 'dominus diluuium inhabitat'. sequitur autem: Et sedebit dominus rex in aeternam. utique in ipso templo suo iam in uita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. deus igitur. qui ubique praesens est et ubique totus praesens, nec ubique habitans sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius: capitur autem habitans ab aliis amplius ab aliis minus.","prev":{"citation":"Epistulae 187.37","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.37"},"next":{"citation":"Epistulae 187.39","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.39"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}