{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.39","citation":"Augustine, Epistulae 187.39","ref":"187.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":114,"text":"De ipso uero capite nostro apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. non ideo 'corporaliter', quia corporeus est deus. sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis — nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus. sicut scriptum est. non in manufactis templis habitat —, aut certe 'corporaliter* dictum est, quia et in Christi corpore. quod adsumpsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset: Soluite templum hoc et in triduo resuscitabo illud, euangelista. quid hoc esset. consequenter exponens ait: Hoc autem dicebat de templo corporis sui.","prev":{"citation":"Epistulae 187.38","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.38"},"next":{"citation":"Epistulae 187.40","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}