{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 187.40","citation":"Augustine, Epistulae 187.40","ref":"187.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":238,"text":"Quid ergo est? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro uelut in aliquo magno propheta aut apostolo quamuis diuinitas habitet, non tamen sicut in capite. quod est Christus, omnis plenitudo diuinitatis? nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris sed non tantus quantus in capite. ubi prorsus omnis est quinquepertitus: ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus. in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud. quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam V est plane. quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit- aut potest aut poterit: Verbum caro factum est, nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut, quod est ipsum dei uerbum aute saecula. hoc simul cum adsumpto homine diceretur. singularis ergo est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. quis enim tam sit sacrilegus, ut audeat adfirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii. ut alter sit Christus. efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset. quam fas est praedicare, de qua nefas est uelle iudicare?","prev":{"citation":"Epistulae 187.39","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.39"},"next":{"citation":"Epistulae 187.41","label":"Letter 187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/187.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/187.41"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}