{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 188.10","citation":"Augustine, Epistulae 188.10","ref":"188.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":136,"text":"De hoc ergo eius atfectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. nam illud optime nouimus cum omnibus uestris cultores uos esse et fuisse indiuiduae trinitatis. sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de indiuidua trinitate. sunt enim et alia, in quibus perniciosissime erratur, sicuti hoc est, unde diutius fortasse, quam satis esset uestrae fideli castaeque prudentiae, in hac epistula locuti sumus. quamquam qui bonum, quod ex deo est, negat esse ex deo, nescimus, cui faciat iniuriam nisi deo ac per hoc illi utique trinitati, quod malum absit a uobis, sicut abesse credimus. absit omnino, ut tale aliquid in animo. non dicimus tuo uel sacrae uirginis filiae tuae sed in cuiusque extremi meriti famuli uel famulae uestrae liber ille fecerit, ei quo nonnulla uerba, quae facilius intellegi possent. ponenda credidimus.","prev":{"citation":"Epistulae 188.9","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.9"},"next":{"citation":"Epistulae 188.11","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}