{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 188.12","citation":"Augustine, Epistulae 188.12","ref":"188.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":394,"text":"Ant certe in eodem libro inuenite aliquid. si potestis. ubi excepta natura. excepto, quod ad eandem naturam pertinet. arbitrio uoluntatis. excepta remissione peccatorum et reuelatione doctrinae tale dei adiutorium confitetur, quale confitetur ille, qui dixit: Cum scirem. quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, adii dominum et deprecatus sum illum. neque enim iste aut naturam precando uolebat accipere. in qua conditus erat, aut de naturali uoluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat, aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat, uel, quid faciendum esset, scire cupiebat. cum iam se scire fateretur, cuius esset hoc donum, sed utique tantas uoluntatis uires. tantum dilectionis ardorem uolebat accipere spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. si ergo tale aliquid illic inuenire potueritis, uberrimas gratias agimus, si rescribendo insinuare dignemini. ' Satis enim dici non potest, quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam uehementer commendat apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei, sine qua impossibile est deo placere, ex qua iustus uiuit, quae per dilectiouem operatur, ante quam et sine qua omnino nulla cuiusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, deum dicit unicuique partitum nec sola reuelatione scientiae nos diuinitus adiuuari, ut pie iusteque uiuamus, quae sine caritate inflat, uerum etiam inspiratione caritatis ipsius. quae plenitudo legis est et quae cor nostrum. ut scientia non iuflet, aedificat. sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus inuenire. Maxime autem hoc in isto libro esse uellemus, ex quo descripta illa uerba posuimus, ubi uirginem Christi ita laudans. tamquam spiritales diuitias nullus ei praeter ipsam conferre possit et tamquam nisi ex ipsa esse non possint. non uult eam in domino gloriari, sed sic gloriari, quasi non acceperit. in quo libro quamuis nec ipsius nec tuae reuerentiae nomen expresserit, tamen a matre uirginis, ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. in quadam uero epistula sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit nec nomen sacrae uirginis tacet, dicit ad eam se scripsisse et eiusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam dei. quam uel tacere uel negare adseritur, apertissime confiteri. sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritalibus diuitiis illa uerba posuit. uel utrum ad nestram peruenerit sanctitatem, rescriptis uestris petimus nos dignemini facere certiores.","prev":{"citation":"Epistulae 188.11","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.11"},"next":{"citation":"Epistulae 189.1","label":"Letter 189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}