{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 188.5","citation":"Augustine, Epistulae 188.5","ref":"188.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":150,"text":"Cernis nempe. quanta in his uerbis sit cauenda pernicies. eam utique, quod dictum est: Non on possunt esse ista bona nisi in te', optime et uerissime dictum est: iste plane cibus est; quod uero ait non nisi ex te\\\\ hoc omnino uirus est. absit, ut haec libenter audiat uirgo Christi, quae pie intellegit propriam paupertatem cordis humani et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari. audiat ergo potius apostolum dicentem: Desponsaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem, n e, sicut serpens Euam se-duxit in uersutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo, et propterea de his quoque spiritalibus diuitiis non istum, qui dicit: Nullus tibi eas praeter te conferre potest' et: 'Nisi ex te et in te esse non possunt, sed illum audiat. qui dicit: Habemus thesaurum istum in uasis fictilibus, ut eminentia uirtutis sit dei et non ex nobis.","prev":{"citation":"Epistulae 188.4","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.4"},"next":{"citation":"Epistulae 188.6","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}