{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 188.6","citation":"Augustine, Epistulae 188.6","ref":"188.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":267,"text":"De ipsa quoque sacra continentia uirginali, quod non sibi sit ex se ipsa, sed sit dei donum quamuis credenti uolentique conlatum, eundem audiat ueracem piumque doctorem, qui, cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a deo alius sic alius autem sic. audiat etiam ipsum non tantum suum sed uniuersae ecclesiae unicum sponsum de tali castitate atque integritate dicentem: Non omnescapiunt uerbum hoc. sed quibus datum est, ut intellegat ex eo, quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius deo et domino nostro gratias agere debere quam cuiusquam uerba, quod uelut ex se ipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere iudicare uideamur, certe errantis laudatoris audire. omne quippe datum optimum et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Iacobus, desursum est descendens a patre luminum. hinc ergo et sancta uirginitas. qua te filii uolentem gaudentemque uicit natu posterior. actu prior. genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens, in qua etiam tuum esse coepit, quod in te esse non potuit. illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi sed etiam tibi ultra te spiritaliter augeretur, quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti, ut nasceretur. haec dei dona sunt et uestra quidem sunt sed non ei uobis; habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus et adhuc fragilibus tamquam in uasis fictilibus, ut eminentia uirtutis sit dei et non ex uobis. nec miremini, quia dicimus et uestra esse et ex uobis non esse; nam et panem cotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus: Da nobis, ne putetur lex nobis\\\\","prev":{"citation":"Epistulae 188.5","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.5"},"next":{"citation":"Epistulae 188.7","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}