{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 188.7","citation":"Augustine, Epistulae 188.7","ref":"188.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":238,"text":"Proinde, sieut scriptum est sine intermissione orate, in omnibus gratias agite; oratis enim. ut perseueranter et proficienter habeatis, gratias agitis, quia non ex uobis habetis. quis enim uos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit? nonne ille, qui uenit quaerere et saluare, quod perierat? an uero quando apostolo dicente audierit homo: Quis enim te discernit? responsurus est: 'Bona uoluntas mea. fides mea, iustitia mea' et non continuo, quod sequitur, auditurus: Quid enim habes, quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? nolumus ergo, ut uirgo sacra, cum audit uel legit: 'Spiritales diuitias nullus tibi praeter te conferre poterit; in his iure laudanda, in his merito ceteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt'. nolumus prorsus ita glorietur. quasi non acceperit. dicat quidem: In me sunt, deus, uota quae reddam laudis tibi, sed, quia in illa non etiam ex illa, meminerit etiam dicere: Domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem, quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium, sine quo non operamur bonum, non tamen, sicut iste dixit, (non nisi ex illa'. proprium quippe arbitrium nisi dei gratia iuuetur, nec ipsa bona uoluntas esse in homine potest. deus est enim, inquit apostolus. qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate, non, sicut isti sentiunt, tantum modo scientiam reuelando. ut nouerimus. quid facere debeamus, sed etiam inspirando caritatem. ut ea, quae discendo nouimus. etiam diligendo faciamus.","prev":{"citation":"Epistulae 188.6","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.6"},"next":{"citation":"Epistulae 188.8","label":"Letter 188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/188.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/188.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}