{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 189.5","citation":"Augustine, Epistulae 189.5","ref":"189.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":110,"text":"Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei seruiunt. sed unusquisque. sicut dicit apostolus, proprium donum habet a deo alius sic alius autem sic. alii ergo pro uobis orando pugnant contra inuisibiles inimicos: uos pro eis pugnando laboratis contra uisibiles barbaros. utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis uinceretur! sed quia in hoc saeculo necesse est, ut ciues regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur. ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus uelle cum solis sanctis et iustis uiuere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.","prev":{"citation":"Epistulae 189.4","label":"Letter 189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.4"},"next":{"citation":"Epistulae 189.6","label":"Letter 189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}