{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 189.7","citation":"Augustine, Epistulae 189.7","ref":"189.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":321,"text":"Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; ualde enim turpe est, ut, quem non uincit homo, uincat libido et obruatur uino, qui non uincitur ferro. diuitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo: si autem adsunt, per bona opera seruentur in caelo. animum uirilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. et utique. cum audimus. ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus. quod nosti quia respondemus. Et in his quidem bene studiosum te esse cognoui et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor. ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi, qualis sis. uideas. quam ubi discas, qualis esse debeas. uerum tamen quicquid sine in ista sine in scripturis sanctis inueneris. quod tibi ad bonam uitam adhuc minus est, insta, ut adquiras, et agendo et orando et ex his, quae habes. gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes. atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. sicut enim scriptum est. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in uera pietate profeceris, quam diu in hac uita conuersaris. sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est uita humana super terram? proinde quoniam semper, quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere. quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. memento cito ignoscere, si quis in te peccauerit et a te ueniam postulauerit, ut ueraciter possis orare et peccatis tuis ueniani ualeas impetrare. haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. sed deo gratias ago. quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. semper te misericordia dei protegat. domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.","prev":{"citation":"Epistulae 189.6","label":"Letter 189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/189.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/189.6"},"next":{"citation":"Epistulae 190.1","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}