{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 190.13","citation":"Augustine, Epistulae 190.13","ref":"190.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"! Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut nouas animas dicas propter innocentiam nouitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio. damnationi originali obnoxias esse non posse. sed eas fide catholica confiteris, etiam si in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi sacramento mediatoris, qui uenit quaerere et saluum facere, quod perierat, liberentur. quaere, ubi uel unde uel quando coeperint damnationis meritum habere, si nouae sunt, ita sane, ut deum non facias nec aliquam naturam. quam non condidit deus, uel peccati earum uel innocentum damnationis auctorem. et si inueneris, quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inueni. defende, quantum potes, atque adsere animarum infantium eius modi esse nouitatem, ut nulla propagatione ducantur. et nobiscum, quod inueneris, fraterna dilectione communica.","prev":{"citation":"Epistulae 190.12","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.12"},"next":{"citation":"Epistulae 190.14","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}