{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 190.16","citation":"Augustine, Epistulae 190.16","ref":"190.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":197,"text":"Cum haec atque huius modi de hac re multa quaeruntur. quae nullo sensu carnis explorari possunt et a nostra experientia longe remota sunt atque in abditissimis naturae sinibus latent, non erubescendum est homini confiteri se nescire. quod nescit, ne, dum se scire mentitur. numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum sed omnis animae creatorem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: Omnem flatum ego feci animas uidelicet intellegi uolens. quod uerba consequentia manifestant. non itaque unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit: nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci siue anima sine corpore; at uero secundum originale peccatum ueteres nascuntur, ideo baptismate renouantur.","prev":{"citation":"Epistulae 190.15","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.15"},"next":{"citation":"Epistulae 190.17","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}