{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 190.17","citation":"Augustine, Epistulae 190.17","ref":"190.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":205,"text":"Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scnptuns canonicis comperi. nam hi, qui nouas sine ulla propagine adserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo, quae paulo ante commemoraui: Qui fingit spiritum hominis in ipso. et: Qui finxit singillatim corda hominum, de quibus uides, quem ad modum possit a resistentibus responderi: utrum enim. cum fingit, ei alio fingat an ex nihilo. incertum est. illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: E t reuertetur puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: Corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus. et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima; sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamuis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit. unde ipsum primum corpus effectum est. sic anima nostra quamuis ex illa anima propagata non ad nihilum, quia inmortalis est, sed ad illum redit. a quo ipsa prima anima facta est. ac per hoc illud, quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia siue ex illo uno sine ex nullo alio deus utique dedit eum.","prev":{"citation":"Epistulae 190.16","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.16"},"next":{"citation":"Epistulae 190.18","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}