{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 190.3","citation":"Augustine, Epistulae 190.3","ref":"190.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Illud enim. ubi uel maxime fides Christiana consistit. quod per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur. ita et in Christo omnes uiuificabuntur : et quod per unum m hominem peccatum in hunc mundum i ntrauit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et quod iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem et per unius iustificationem in omnes homines in iustificationem uitae et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam nisi uinculo delicti et damnationis obstrictum neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum, tam inconcusse tenere debemus. ut sciamus eum, qui hoc negauerit, nullo modo ad Christi fidem et id eam. quae per Christum datur pusillis et magnis, dei gratiam pertinere. unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est; neque enim in Christum credimus, ut nascamur, sed ut renascamur. quomodocumque nati fuerimus.","prev":{"citation":"Epistulae 190.2","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.2"},"next":{"citation":"Epistulae 190.4","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}