{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 190.6","citation":"Augustine, Epistulae 190.6","ref":"190.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":177,"text":"Cuins hominis eiusdemque dei saluberrima fide etiam illi iusti salui facti sunt, qui, priusquam ueniret in caine, crediderunt in carne uenturum. eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum. unde dicit apostolus Paulus: Habentes autem eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: 'Credidi, propter quod locutus sum. et nos credimus, propter quod et loquimur. si ergo eundem spiritum fidei et illi habebant, qui uenturum in carne Christum praeuuntiarunt, quem etiam illi, qui eum uenisse nuntiarunt. sacramenta esse potuerunt pro temporum diuersitate diuersa, ad unitatem tamen eiusdem fidei concordissime recurrentia. scriptum eat et in actibus apostolorum loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? sed per gratiam domini Iesu credimus nos saluos fieri, quem ad modum et illi. si ergo et illi, id est patres portare iugum legis ueteris; non ualentes per gratiam domini Iesu salnos se fieri crediderunt, manifestum est. quod haec gratia etiam antiquos iustos uiuere fecit ex fide; iustus enim ei fide uiuit.","prev":{"citation":"Epistulae 190.5","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.5"},"next":{"citation":"Epistulae 190.7","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}