{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 191.1","citation":"Augustine, Epistulae 191.1","ref":"191.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/191.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/191.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":281,"text":"Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente uenerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamuis iam inde profecto earum perlatore legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum acolithum Albinum. quod autem, quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est, ut singulorum singulas. non unam amborum epistulam sumeres. a me quippe digressus est perlator huius per uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati aliam rescriberet. transiturus. ad quem etiam ipsas. quas ego iam legeram. litteras tuas ipse portauit. quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui, quod non potest eloqui? nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quem ad modum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. si enim breuissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus. ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur. cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta uel exultatione legisse uel cura. ut legantur. quibus ualuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus ualemus. offerre! quid enim gratius legi uel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus uel non datur uel ingratum est, quod datur, quia, ut eis gratum sit. occulto et iusto iudicio dei non datur?","prev":{"citation":"Epistulae 190.26","label":"Letter 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/190.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/190.26"},"next":{"citation":"Epistulae 191.2","label":"Letter 191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/191.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/191.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}