{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 193.13","citation":"Augustine, Epistulae 193.13","ref":"193.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":180,"text":"Ceterum quod adtinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos. qui creduntur non esse morituri sed ex hac mortalitate ad inmortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est et, si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta uel audisti uel legisti uel etiam ipse excogitare potuisti siue adhuc audire aut legere aut excogitare potueris. peto mihi mittere non graueris. ego enim, quod confitendum est caritati tuae, plus amo discere quam docere. nam haec admonemur etiam dicente apostolo Iacobo: Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum. ut ergo discamus, inuitare nos debet suauitas ueritatis: ut autem doceamus, cogere necessitas caritatis. ubi potius optandum est, ut transeat ista necessitas. qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes dociles deo. quamuis hoc simus. cum ea, quae ad ueram pietatem pertinent, discimus. etiam quando illa docere uidetur homo. quia neque qui plantat. est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. cum itaque, si deus incrementum non daret, nihil essent apostoli plantatores et rigatores, quanto magis ego uel tu uel quilibet huius temporis homines. quando nobis uidemur esse doctores!","prev":{"citation":"Epistulae 193.12","label":"Letter 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.12"},"next":{"citation":"Epistulae 194.1","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}