{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 193.5","citation":"Augustine, Epistulae 193.5","ref":"193.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":141,"text":"Illud uero, quod in litteris tuis commemorasti obicere nobis Enoch et Heliam, quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conuersatione translati, quid eos ad hoc, unde agitur, adiuuet, non intellego. ut enim omittam, quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsin Iohannis de duobus illis prophetis, de quibus tacitis eorum nominibus loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc uiuunt. ut etiam ipsi quem ad modum ceteri martyres pro Christi ueritate moriantur, ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata. quo modo libet sese habeat. quid istos adiuuat, quaeso te neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori. nam si deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, uoluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati, qui nos sumus, qui respondeamus deo, cur ; alius sic alius autem sic?","prev":{"citation":"Epistulae 193.4","label":"Letter 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.4"},"next":{"citation":"Epistulae 193.6","label":"Letter 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}