{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 193.6","citation":"Augustine, Epistulae 193.6","ref":"193.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":183,"text":"Dicimus ergo. quod apertissime apostolus ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. nec tamen ista sic dicimus. ut negemus deum posse, in quibus uoluerit, nunc facere sine morte. quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem; nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit. hoc enim dictum est, quia, nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset. nam et cum dicimus: 'Omnes propter peccata mittuntur in gehennam', numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam? illud quippe ideo uerum est, non quia omnis homo mittitur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur. talis est e contrario etiam illa sententia: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae; non enim omnes homines pertinent ad iustificationem Christi, sed hoc dictum est, quia nemo iustificatur nisi per Christum.","prev":{"citation":"Epistulae 193.5","label":"Letter 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.5"},"next":{"citation":"Epistulae 193.7","label":"Letter 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/193.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/193.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}