{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.15","citation":"Augustine, Epistulae 194.15","ref":"194.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"Si enim dixerimus fidem praecessisse. in qua esset meritum gratiae, quid meriti habebat homo ante fidem, ut acciperet fidem? quid enim habet, quod non accepit? si autem accepit. quid gloriatur. quasi non acceperit? sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset spiritum sapientiae et intellectus. consilii et fortitudinis. scientiae et pietatis et timoris dei, sicut non haberet uirtutem, caritatem. continentiam, nisi accepto spiritu, de quo dicit apostolus: Non enim accepimus spiritum timoris sed uirtutis et caritatis et continentiae, ita non haberet fidem, nisi accepisset spiritum fidei, de quo idem ipse dicit: Habentes autem eundem spiritum fidei. secundum quod scriptum est: ‛Credidi, propter quod et locutus sum', et nos credimus, propter quod et loquimur. non autem merito accipi sed misericordia eius. qui. cuius uult. miseretur, manifestissime ostendit. ubi de se ipso ait: Misericordiam consecutus sum. ut fidelis essem.","prev":{"citation":"Epistulae 194.14","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.14"},"next":{"citation":"Epistulae 194.16","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}