{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.17","citation":"Augustine, Epistulae 194.17","ref":"194.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":136,"text":"Nam non esse intellegendum spiritum nostrum, de quo dictum est: Interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adiuuatur, satis ipse demonstrat apostolus. inde enim coepit: Spiritus, inquit. adiuuat infi rmitatem nostram; deinde ista subiunxit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, et cetera. de hoc quippe spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: 'Abba pater'. ecce hic non dixit, quod ipse spiritus clamet orando, sed 'in quo clamamus', inquit, 'abba pater'. alio tamen loco ait: Quoniam filii estis, misit deus spiritum filii sui in corda uestra clamantem: 'Abba pater'. non hic ait in quo clamamus. sed ipsum spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur, ut clamemus, sicut sunt illa: Ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus et: Spiritus patris uestri -est, qui loquitur in uobis.","prev":{"citation":"Epistulae 194.16","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.16"},"next":{"citation":"Epistulae 194.18","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}