{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.35","citation":"Augustine, Epistulae 194.35","ref":"194.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":234,"text":"Mirum est autem, cum his coartantur angustiis. in quanta se abrupta praecipitent metuentes retia ueritatis. 'Ideo', inquiunt. (nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praeuidebat.' quis istum acutissimum sensum defuisse apostolo non miretur? hoc quippe ille non uidit, quando sibi uelut aduersantis obiecta quaestione non id potius tam breue, tam apertum, tam, sicut isti putant, uerum absolutumque respondit. cum enim rem stupendam proposuisset. quo modo de nondum natis nec aliquid agentibus boni aut mali recte dici potuerit, quod unum deus dilexerit, alterum odio habuerit, ipse sibi obiecta quaestione motum exprimens auditoris: Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud deum? absit! hic ergo erat locus, ut diceret. quod isti sentiunt: 'Futura enim deus opera praeuidebat. quando minori maiorem seruiturum esse dicebat.\" non autem hoc apostolus dicit, sed potius, ne quisquam de suorum operum meritis audeat gloriari, ad dei gratiam et gloriam commendandam uoluit ualere, quod dicit. cum enim dixisset: Absit, ut sit iniquitas apud deum, tamquam ei diceremus: Unde hoc ostendis, cum adseras non ex operibus sed ex uocante dictum esse: Maior seruiet minori?' Moysi enim dicit, inquit: 'Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero\\\\ igitur non uolentis neque currentis sed miserentis est dei. ubi nunc merita, ubi opera uel praeterita uel futura tamquam liberi arbitrii uiribus adimpleta siue adimplenda? nonne apertam protulit apostolus de gratuitae gratiae, hoc est uerae gratiae commendatione sententiam? nonne stultam fecit deus haereticorum sapientiam?","prev":{"citation":"Epistulae 194.34","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.34"},"next":{"citation":"Epistulae 194.36","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.36"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}