{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.39","citation":"Augustine, Epistulae 194.39","ref":"194.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":186,"text":"Electionem autem gratiae nullis fieri operum praecedentibus meritis alio loco apertissime idem apostolus ostendens: Sic ergo. inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia, secundum hanc ergo gratiam etiam propheticum testimonium consequenter adsumens: Sicut scriptum est, inquit, 'Iacob dilexi. Esau autem odio habui,' et continuo: Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud deum? absit! sed quare 'absit'? an propter opera. quae futura praeuidebat amborum? immo et hoc absit: Moysi enim dicit: 'Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero.' igitur non uolentis neque currentis sed miserentis est dei. atque ut in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem. quae damnatae debita est massae, agnoscant uasa ex eadem massa in honorem facta, quid eis misericordia diuina largita sit: Dicit enim, inquit, scriptura Pharaoni, quia ad hoc te excitaui, ut ostendam in te potentiam meam et ut glorificetur nomen meum in uniuersa terra. denique ad utrumque concludit: Ergo. cuius uult, miseretur et, quem uult, obdurat. hoc facit, apud quem non erit iniquitas. miseretur itaque gratuito dono, obdurat autem iustissimo merito.","prev":{"citation":"Epistulae 194.38","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.38"},"next":{"citation":"Epistulae 194.40","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}