{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.45","citation":"Augustine, Epistulae 194.45","ref":"194.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"Nam illud, quod excogitauerunt, cum ueritatis pondere premerentur, quia fidelis dominus in uerbis suis et propterea eius ecclesia nullo modo fallaciter paruulos in peccatorum remissione baptizat, sed, ut fide agatur, quod agitur, utique fit, quod dicitur, — quod ergo excogitauerunt. cum haec eos apertissima moles ueritatis urgueret, quis non Christianus inrideat, quamlibet uersntissimum cernat? dicunt enim ueraciter quidem respondere paruulos per ora gestantium in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittuntur. sed quia credunt, quod in ecclesia uel in baptismo remittantur. in quibus inueniuntur, non in quibus nulla sunt. ac per hoc nolunt eos ita baptizari in remissione peccatorum, tamquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum, sed quoniam licet sine peccato in eo tamen baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum.","prev":{"citation":"Epistulae 194.44","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.44"},"next":{"citation":"Epistulae 194.46","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.46"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}