{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 194.9","citation":"Augustine, Epistulae 194.9","ref":"194.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":158,"text":"Possunt quidem dicere remissionem peceatorum esse gratiam. quae nullis praecedentibus meritis datur; quid enim habere possunt boni meriti peccatores? sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est. si fides hanc impetrat. neque enim nullum est meritum fidei. qua fide ille dicebat: Do mine. propitius esto mihi peccatori et descendit iustificatus merito fidelis humilitatis, quoniam, qui se humiliat, exaltabitur. restat igitur, ut ipsam fidem, unde omnis iustitia sumit initium, propter quod dicitur ad ecclesiam in cantico canticorum: Venies et pertransies ab initio fidei, restat. inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt, tribuamus arbitrio nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona, quaecumque sunt, merita. sed gratuitum dei donum esse fateamur. si gratiam ueram, id est sine meritis cogitemus, quia, sicut in eadem epistula legitur, deus unicuique partitur mensuram fidei. opera quippe bona fiunt ab homine. fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine; omne enim, quod non est ex fide, peccatum est.","prev":{"citation":"Epistulae 194.8","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.8"},"next":{"citation":"Epistulae 194.10","label":"Letter 194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/194.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/194.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}