{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 196.10","citation":"Augustine, Epistulae 196.10","ref":"196.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":298,"text":"Sic itaque sumus Iudaei non carnaliter sed spiritaliter, quem ad modum sumus semen Abrahae non secundum carnem sicut illi, qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum fidei, quod non illi. scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit deus: Patrem multarum gentium posui te. et quam multa de hac re dicat apostolus, nouimus. dicimus enim, inquit. quoniam deputata est Abrahae fides ad iustitiam. quo modo ergo deputata est? eum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? non in circumcisione sed in praeputio. et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad iustitiam. ut sit pater circumcisionis his, qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio, fidei patris nostri Abraham. et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum, quod ex lege est, sed et ei, quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: 'Quia patrem multarum gentium posui t e'. item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit deo et deputatum est illi ad iustitiam. intellegite ergo. quoniam. qui ex fide, hi sunt filii Abraham. prouidens autem scriptura. quia ex fide iustificat gentes deus. praenuntiauit Abrahae. quia benedicentur in te omnes gentes, ita ut, qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham. iam aliquanto post in eadem epistula: Fratres, inquit. secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo inritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit 'et seminibus' tamquam in multis. sed tamquam in uno et semini tuo,' quod est Christus. item paulo post: Omnes enim uos, inquit, unum estis in Christo Iesu: si autem uos Christi. ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes.","prev":{"citation":"Epistulae 196.9","label":"Letter 196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.9"},"next":{"citation":"Epistulae 196.11","label":"Letter 196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}