{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 196.3","citation":"Augustine, Epistulae 196.3","ref":"196.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":242,"text":"Xon solum autem illa opera legis, quae sunt in ueteribus sacramentis et nunc reuelato testamento nouo non obseruantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii et sabbati carnalis uacatio et a quibusdam escis abstentio et pecorum in sacrificiis immolatio et neomenia et azymum et cetera huius modi. uerum etiam illud, quod in lege dictum est: Non concupisces, quod utique etiam Christianis nullus ambigit esse dicendum. non iustificat hominem nisi per fidem Iesu Christi et gratiam dei per Christum dominum nostrum. idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit! sed peccatum non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: 'Non concupisces'. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. sine lege enim peccatum mortuum est. ego autem uiuebam aliquando sine lege. adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum et inuentum est mihi mandatum, quod erat in uitam, hoc esse in mortem. peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit! sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. ut fiat super modum peccatum peccans per mandatum. scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum uenundatus sub peccato. quod enim operor, ignoro; non enim, quod uolo, hoc ago. sed, quod odi, illud facio. si autem. quod uolo. hoc facio, consentio legi, quoniam bona est.","prev":{"citation":"Epistulae 196.2","label":"Letter 196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.2"},"next":{"citation":"Epistulae 196.4","label":"Letter 196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/196.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/196.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}