{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 197.2","citation":"Augustine, Epistulae 197.2","ref":"197.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/197.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/197.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/197.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":185,"text":"Quod enim alio loco ait: De die autem et hora nemo scit, sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse tempora computare; diem uero tantum modo ipsum et horam neminem scire. ubi omitto dicere, quem ad modum soleant scripturae diem uel horam etiam pro tempore ponere. sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. nam cum dominus hinc interrogatus esset a discipulis suis: Nemo. inquit, potest cognoscere tempora, quae pater posuit in sua potestate. non enim dixit 'diem' uel 'horam' sed 'tempora', quae in breui spatio non solent dici sicut dies uel hora, maxime si Graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eundem librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum, quamuis Latine satis exprimi non potuerit. ibi enim Graece legitur χρόνους ή xαιρούς. nostri autem utrumque hoc uerbum tempora appellant siue χρόνους siue ϰαιρούς. cum habeant haec duo inter se non neglegendam differentiam. ϰαιρούςquippe appellant Graeci tempora quidem, non tamen quae in spatiorum uoluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid importunis uel opportunis sentiuntur sicut messis. uindemia, calor, frigus, pax, bellum et si qua similia; χρόνους autem ipsa spatia temporum uocant.","prev":{"citation":"Epistulae 197.1","label":"Letter 197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/197.1"},"next":{"citation":"Epistulae 197.3","label":"Letter 197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/197.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/197.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}