{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 198.3","citation":"Augustine, Epistulae 198.3","ref":"198.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":313,"text":"Xam de temporibus cognoscendis ipse dominus monet: Quisnam est fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. ut det illis cibum in tempore? beatus ille seruus, quem ueniens dominus eius inuenerit sic facientem! familia Christi uerbo praedicationis pascitur et fidelis famulus inuenitur, qui in tempore expectantibus dominum necessariam escam credentibus praestat. malus enim seruus sic reprehenditur: Quod si dixerit malus seruns: 'Moram facit dominus meus uenire', ueniet dominus eius in die, qua nescit, et hora, qua ignorat, et reliqua. item arguit, quare tempus non cognoscatur, dicendo: Hypocritae, faciem caeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis? item apostolus: In nouissimis temporibus instabunt tempora periculosa et reliqua. item apostolus: De temporibus autem et momentis non necesse habemus uobis scribere; uos enim ipsi diligenter scitis, quia dies domini sicut fur in nocte ita ueniet. cum dixerint: 'Pax et securitas', tunc subitaneus illis apparebit interitus quo modo dolores parturientis et non effugient. item apostolus: Non retinetis memoria, quia, cum essem apud uos, haec dicebam uobis? et nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore. nam mysterium iam operatur iniquitatis;tantumqui tenet modo,teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. item dominus in euangelio increpat Iudaeos: Et tu, si cognouisses tempus uisitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem absconsa sunt ab oculis tuis. et dominus sic praedicat ad Iudaeos: Paenitentiam agite, completa sunt tempora, credite in euangelio. et ad Iudaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post eius praedicationem et triginta et quinque uel quadraginta annos finita sunt. et in Danihelo: Quoadusque interfecta est bestia et periit et corpus eius datum est, ut comburatur, et reliquarum bestiarum regnum translatum est et magnitudo uitae data est eis usque ad tempus, quod Graece dicitur χρόνοςet xαιρός. et insequitur: Ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens. mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translationem intellegentibus scripturarum manifestum est.","prev":{"citation":"Epistulae 198.2","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.2"},"next":{"citation":"Epistulae 198.4","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}