{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 198.4","citation":"Augustine, Epistulae 198.4","ref":"198.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":117,"text":"Secundum quod aduentus domini diligendus et expectandus. est enim magna beatitudo diligentibus eius aduentum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: De cetero, inquit, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi sed et his, qui diligunt aduentum domini. et dominus in euangelio: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. item propheta: Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uidebitur. item propheta: Qui uero expectant dominum, exultabunt cum uirtute, producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinent, qui diligunt aduentum domini, inueniuntur.","prev":{"citation":"Epistulae 198.3","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.3"},"next":{"citation":"Epistulae 198.5","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}