{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 198.6","citation":"Augustine, Epistulae 198.6","ref":"198.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"Quod autem dictum est: Et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso mundo et tunc ueniet finis, prius quod ipsius domini repromissio talis fuit, ut ipsi apostoli eius nominis et resurrectionis testes fierent in Hierusalem et in Iudaeam et in Samariam et usque ad extremum terrae, et apostolus hac auctoritate docet: Sed dico, numquid non audierunt? 'in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum'. item: Propter spem, quae reposita est uobis, quam ante audistis in uerbo ueritatis euangelii, quod aduenit in uos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens. sed apostolis initiata fides in gentibus habuit multos persecutores, ut retenta tardius inualesceret, ut illud impleretur: Ante haec omnia primum in uos manus inmittent suas et persequentur et tradent uos in synagogas et in custodias ducentes ad reges et ad praesides propter nomen meum, ut illud impleretur, quod scriptum erat: Et uelociter reaedificaberis. quibus destructa es. nam ex quo clementissimi imperatores Christiani dei uoluntate esse coeperunt, quicquid paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculis, factis regibus Christianis ubique in paruo tempore euangelium Christi penetrauit.","prev":{"citation":"Epistulae 198.5","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.5"},"next":{"citation":"Epistulae 198.7","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}